sabato 13 agosto 2022
BENEDIZIONE DELL'OLIO
Di seguito la Benedizione Esorcismo dell'Olio (che deve essere di Oliva, come prescrive il Rituale) tratta dal: Rituale Romanum. Può recitarla solo un Diacono o Sacerdote!BENEDICTIO OLEI
V. Adjutótium nostrum in nómine Dómini.
R. Qui fecit caelum et terram.
Exorcizo te, creatura ólei, per Deum X Patrem omnipotentem, qui fecit caelum et terram, mare, et ómnia, quae in eis sunt. Omnis virtus adversarii, omnis exercitus diaboli, et omnis incursus, omne phantasma satanae eradicare, et effugare ab hac creatura ólei, ut fiat ómnibus, qui eo usuri sunt, salus mentis et córporis, in nómine Dei XPatris mnipotentis, et JesuXChristi Filii ejus Dómini nostri, et SpiritusX Sancti Paracliti, et in caritate ejusdem Dómini nostri Jesu Christi, qui venturus est judicare vivos et mórtuos, et saeculum per ignem. R. Amen.
V. Domine exaudi orationem meam.
R. Et clamor meus ad Te veniat.
V. Dominus vobiscum.
R. Et cum spiritu tuo.
Oremus.
Dómine Deus omnipotens, cui astat exercitus Angelórum cum tremóre, quorum servitium spirituale cognóscitur, dignare respicere, bene Xdicere, et sancti Xficare hanc creaturam ólei, quam ex olivarum succo eduxisti, et ex eo infirmos inungi mandasti, quatenus sanitate percepta, tibi Deo vivo et vero gratias agerent: praesta, quaesumus; ut hi, qui hoc óleo, quod in tuo nómine bene Xdicimus, usi fuerint, ab omni languóre, omnique infirmitate, atque cunctis insidiis inimici liberentur, et cunctae adversitates separentur a plasmate tuo, quod pretióso sanguine Filii tui redemisti, ut numquam laedatur a morsu antiqui serpentis.
Per eumdem Dóminum nostrum Jesum Christum Filium tuum: Qui tecum vivit et regnat in unitate Spiritus Sancti Deus, per ómnia saecula saeculórum.
Amen
Et aspergatur aqua benedicta.